라틴어 문장 검색

Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:4)
nam modo palpebrae [superioris] summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:2)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:3)
tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:3)
Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:6)
et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:4)
Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:8)
Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:4)
Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 22:2)
atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
Erebi se sponte relaxat squalor et aeternam patitur rarescere noctem, urna nec incertas versat Minoia sortes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:185)
Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:9)
Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION