라틴어 문장 검색

manus haec fusos a tempore laevo sustentat crinis, haec cornu oblita remisit, adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, vera simul falsis permixtaque tristia blandis, noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent, aut tellure iacent, tenuis, qua circuit aulam, invalidusque nitor, primosque hortantia somnos languida succiduis exspirant lumina flammis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권43)
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
valetudo decrescit, adcrescit labor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 12)
Quemadmodum, si in rota, qua figuli utuntur, inpositae fuerint septem formicae canalesque totidem in rota facti sint circum centrum imo adcrescentes ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere, verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra rotae versationem nihilominus adversus itinera perficere, et quae proximum centrum habuerit, celerius pervagari, quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo tardius perficere cursum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION