라틴어 문장 검색

Inferius, frater, accumbe, ut minore veniente sursum iubearis accedere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:12)
Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
103 Accumbunt epulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권9)
Nos accumbimus otiosa turba.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII3)
Nos accubamus et, silentium rhonchis Praestare iussi, nutibus propinamus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII11)
Quanto maior adhuc, nec accubare!
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXX3)
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi Quantaque nox superis omnibus illa fuit, Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX1)
Natali, Diodore, tuo conviva senatus Accubat, et rarus non adhibetur eques, Et tua tricenos largitur sportula nummos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVII1)
Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXIV2)
Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVI Cenatoria2)
tu das epulis accumbere divum hoc est, tu me deum facis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 791)
sane 'epulis accumbere' secundum sui temporis consuetudinem dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 794)
sed aut vacat 'tibi', ut qui mihi accubantes in conviviis, aut certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2583)
sic alibi et argenti magnum dat ferre talentum et tu das epulis accumbere divum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3188)

SEARCH

MENU NAVIGATION