라틴어 문장 검색

Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:2)
"O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:1)
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:7)
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:1)
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:1)
Fidum Aeneas adfatur Achaten:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:12)
sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:20)
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:1)
Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:11)
aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris nec satelles Orci callidum Promethea revexit auro captus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1810)
"invicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo Subtemine Parcae rupere, nec mater domum caerula te revehet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 138)
' 'iamne doloso non satis est Ithacam revehi patriosque penatis adspicere?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.3)
ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus.
(세네카, 행복론, Liber IV 49:2)
vobis revexi ceteros, unum mihi.
(세네카, 메데아 4:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION