라틴어 문장 검색

Potest etiam dari vinum tenue, austerum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장18)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장6)
Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장30)
si non est, vinum leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장24)
Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장13)
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장49)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장9)
quae contrita vino austero excipiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장17)
potionis quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam vini austeri aliquid bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장81)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장110)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장261)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infudere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장77)

SEARCH

MENU NAVIGATION