라틴어 문장 검색

Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:2)
etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:2)
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:7)
inponenda uero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:4)
omnia acria atque acida remouenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:4)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:7)
acida autem maxime conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:11)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:6)
Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:3)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 6:3)
praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:4)
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION