라틴어 문장 검색

Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:4)
in uicem eius cremor tisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:5)
Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:1)
acida autem maxime conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:11)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:6)
Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:9)
Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:3)
cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:6)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:2)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:3)
si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed assueto leviorem;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 11:2)
cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio, vomitus, dejectio, acidae res et austerae, et semel die assumtae, et vini non praefrigidi potio jejuno in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 16:4)
Refrigerat in jejuno et balneum, et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION