라틴어 문장 검색

Efficiens vero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam veram et activam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:8)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Ista autem duo pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:11)
At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:8)
Proponemus igitur primum species praecipuas motuum sive virtutum activarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:6)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
"Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram quae est prima causa."
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:3)
Et, si intelligentia durat per virtutem primi principii, tunc multo magis omnia entia alia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:5)
<3> Ad tertiam rationem dicendum quod, licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem, dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:1)
Et propter hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis intelligentia est plena formis".
(단테 알리기에리, Epistolae 114:10)
Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:55)
videtur enim in patiente et disposito actus activorum inesse. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:43)
Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:5)
"Posside sapientiam, posside intelligentiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION