라틴어 문장 검색

extinctique forent penitus, ni more maligno falleret Augustas occultus proditor aures obstrueretque moras strictumque reconderet ensem, solveret obsessos, praeberet foedera captis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:61)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장5)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)
continua hinc et vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장3)
utque primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장7)
immensum id spatium, obstructae strage corporum viae, quo plus caedis fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장2)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
illic agitavere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장3)
is terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장2)
restitit idem Valentinus obstruxitque civitatis suae auris, haud perinde instruendo bello intentus quam frequens contionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장11)
addiderat Civilis obliquam in Rhenum molem, cuius obiectu revolutus amnis adiacentibus superfunderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION