라틴어 문장 검색

Gratia Dei et Domini nostri Jesu Christi voluntas nostra ac victoria adimpleta est de Baruth, licet longo tempore eam expugnaverimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:3)
Verum rex parte sui exercitus in auxilium Ptolemaidensibus civibus Christianis relicta, ex consilio prudentium virorum primum Joppen ad regem de Norwegia divertit, ut ex ore illius audiens sciret quid primum instare et adimplere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:1)
et sic desiderium meum scito te adimplere, et in hoc fidem mihi te crede servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:17)
Volentes igitur tuis consiliisacquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeumdebeas adimplere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:9)
Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et dominiMelibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:12)
" Lusetiam dico quia, etsi de jure id facere posses, quod non concedo, de factoid adimplere minime valeres;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:33)
Cibi enim nostri debet esse facere et adimplere verba et voluntatemeius, qui misit nos, ut ipsemet de se dicit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 26:4)
Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et ita adimpletum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 4:4)
quia adimpletum est quod in evangelio Dominus dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1150)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
Et cum venisset ad hoc locum, quod omnia explanasset de parte Tassilonis, sicut actum erat, tunc prespiciens idem rex, ut missos mitteret, et iussit Tassiloni, ut omnia adimpleret secundum iussionem apostolici, vel sicut iustitia erat:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:5)
Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:2)
quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:5)
quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis,
(불가타 성경, 집회서, 24장36)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION