라틴어 문장 검색

'] Sed nec illud nostris potest sermonibus obviare, quod dicitis mulieris pudori obsistere, si ipsa suum offerat non petitum amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:20)
"Ergo illi amoris obviabitur regulae, quae dicit, amorem non esse propalandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:2)
Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:3)
"Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum impendo libenter.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:6)
Huic autem mulieri reginae Alinoriae videtur obviare sententia, quae super hoc negotio taliter consulta respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:5)
Omni enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:3)
"Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:6)
alias enim in proelio non posses palatii obtinere nec quod desideras adimplere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 4:7)
"Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 17:2)
Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:1)
Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:9)
Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorum que uestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:6)
Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:20)
Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:60)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION