라틴어 문장 검색

Super hujus denique montis cacumen videbat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in vestibus albis et pontificali ornatu obviam festinare, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:2)
Tribus dehinc septimanis evolutis, et adhuc in itinere suo prospere et abundanter peregrinis epulantibus, et plurimis de populo illicite luxuriantibus, et multum incesta commistione agentibus, in ipsa vigilia S. Joannis Baptistae, praecursoris Domini, ventum est ad montes ascensu difficiles et valles profundissimas, deinde ad castellum, quod dicitur [0609D] Ancras.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:1)
Videns ergo comes fugam Turcopolorum et casum irrecuperabilem suorum, non ultra in mortis periculo sibi imminente remanens, sed vix ab armis effugiens, versus montana et per angusta loca declinans, in summitate cujusdam praecelsi silicis ascensu [0614D] difficili astitit cum decem tantum sociis de quo, quantum poterat, Turcis insequentibus et eum obsidentibus, resistere cum suis conabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:1)
aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:9)
et sic Tankrado suisque sequacibus aditum patefecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:3)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Et Martialis dixit, Altior ascensus, gravior plerumque ruina est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:6)
Difficiles aditus impeditus omnes habet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:4)
Altior ascensus, gravior per summa ruina est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:9)
et hunc descensum et ascensum facit exsufflatio spiritus, qui est in corde.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:23)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 18:1)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
velut Silvano rogante verbis obliquis, hortanteque amicos agentes intra palatium, vel privatos, inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures, ut se altiora coeptantem, et prope diem loci principalis aditum petiturum iuvarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:3)
facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION