라틴어 문장 검색

ignosce munditiis.
(아풀레이우스, 변명 101:8)
quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:2)
quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:5)
"Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:56)
"hospes enim meus Milo per hodierni diei praesentissimum numen adiurans effecit, ut eius hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:10)
"Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:4)
"Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:4)
"Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:42)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principis contendebant.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:7)
Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:2)
ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:10)
Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:10)
Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et velleris ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior cum vos Tagastae non video.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION