라틴어 문장 검색

Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:1)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Di melius, quod non Latias Eous in oras Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox Pannonio, Dacisque Getes admixtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:7)
alias 'merum' quod nihil admixtum habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5253)
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
Turnus sic "stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5043)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
ille vero et multo quidem calore admixtus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:1)
quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 39:8)
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:1)
"Quod si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:7)
quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:4)
Quod ubi sensi me in possessionem iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:1)
quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION