라틴어 문장 검색

Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI5)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
rursus, cum adoletur, non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:7)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
in sacris autem κατ' εὐφημισμο`ν adolere per bonum omen dicitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7044)
avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6041)
nam 'adole' est auge.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 659)
Sallustius autem "hic glutino adole- scebat". 'munera' utrum officia, an quod illis munera conferat et al- veos earum communiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 404)
qui cum adole- vissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam omnia continentem, ex qua cuncta procreantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3635)
. . . Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:31)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx violenta trium, viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat aeternos vincere posse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권517)
pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권82)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)

SEARCH

MENU NAVIGATION