라틴어 문장 검색

quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:1)
Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 18:2)
"Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:15)
Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 21:1)
Salax taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas vobis, solis licere quidquid est puellarum confutuere et putare ceteros hircos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 371)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)
Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:3)
sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:4)
nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 1:2)
Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:8)
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI4)
significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8613)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
"Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION