라틴어 문장 검색

Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장27)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장23)
Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장3)
Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Raucillus et Egus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus.
(카이사르, 내란기, 3권 59:1)
Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta;
(카이사르, 내란기, 3권 112:15)
praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장3)
Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장3)
quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장7)
In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 3장2)
Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장8)
ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION