라틴어 문장 검색

Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus vini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 165:2)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 234:2)
Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:3)
ut in calore, flammae mollissimae et minimum adurentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:7)
Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:23)
Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:3)
intus aduror".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:29)
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장14)
linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장33)
Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:4)
Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장2)
Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장64)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION