라틴어 문장 검색

In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
Pisces in aquarum superciliis enatantes, in quantum sensualitatis patiebatur inertia, quadam festivitatis hilaritate, suae dominae ornabant adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:20)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
Adventus Hymenaei.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 67:1)
Adventus Castitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 71:1)
Cum inter Naturam Hymenaeumque quaedam colloquii celebraretur festivitas, ecce virgo suae pulchritudinis aurora blandiens universis, repentina sui adventus praesentia, sui directione itineris ad nostram aspirare videbatur praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:1)
dumque praedictae virginis in praefatione salutis, nomen enituit, praesentialem agnovi Castitatis adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:19)
Adventus Temperantiae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 73:1)
expressaque proprii nominis expressio, Temperantiae favorabilem ingessit adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:11)
Adventus Largitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 75:1)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)
Adventus Humilitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 77:1)
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
In specificationis vero personae idiomatibus, mihi Humilitatis resultavit adventus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION