라틴어 문장 검색

Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
unde abusio, quae κατάχρησισ dicitur, necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:1)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)
IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.2)
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:11)
captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:2)
apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 291)
unum ubi emeritum est stipendium, igitur tum specimen cernitur, quo eveniat aedificatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 230)
aedificatio, gnomonice, machinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장2)
aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장3)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
posteaquam animadverterunt profusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장27)
sic autem magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi et, cum non patiantur penetrare in corpus umidam potestatem, a tempestatibus non dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION