라틴어 문장 검색

hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 230:1)
tredecim annis postquam locata erat, dedicavit M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:2)
et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu ut sibi dedicationis causa templorum reginae Iunonis et Dianae, bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 604:1)
dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 606:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
nec te moveat, quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 502)

SEARCH

MENU NAVIGATION