라틴어 문장 검색

1. Illustrissime atque piissime domine domine Margarite divina providentia Romanorum regine et semper Auguste, fidelissima sua G. de Batifolle Dei et imperialis indulgentie gratia comitissa in Tuscia palatina, cum promptissima recommendatione se ipsam et voluntarium ad obsequia famulatum.
(단테 알리기에리, Epistolae 68:1)
2 Quia vero aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam nos Ytali haberemus, palatinum foret.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 168:1)
Monitus multumque monendus, priuatas ut quaeret opes et tangere uitetscripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,ne, si forte suas repetitum uenerit olimgrex auium plumas, moueat cornicula risumfurtiuis nudata coloribus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0312)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 14:3)
Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoque multaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 12:1)
et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra, Phoebe, Palatinus munera Parthenius, Ut qui prima novo signat quinquennia lustro, Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLV1)
Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae, Ingenio frueris qui propiore dei - Nam tibi nascentes domini cognoscere curas Et secreta ducis pectora nosse licet - :
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, V1)
Quando Palatini plus meruere dei?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX3)
O quantos risus pariter spectata movebit Cum Palatina nostra lacerna toga!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII11)
Qui Palatinae caperet convivia mensae Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIX1)
Summa Palatini poteras aequare colossi, Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LX1)
Quis Palatinos imitatus imagine vultus Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION