라틴어 문장 검색

Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:8)
Hac racione uides arti succumbere uires, Qui fueras tantae racionis nescius ante.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:7)
Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:3)
Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장3)
Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장14)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장58)
Quod si, ne rupta quidem vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장78)
ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장6)
si nihil per se venter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장17)
Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장32)
quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장9)
hic enim breve spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장15)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장16)
non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION