라틴어 문장 검색

Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:5)
his enim vocibus aegritudinum enumeratio turbatur;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).981)
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:1)
Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:2)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)
tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장5)
mox crebris prolationibus spem ac metum iuxta gravatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit vitamque aegritudine animi finivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장5)
haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam praeparat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장5)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:1)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
Animi autem aegritudo corpus urgebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 12:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:1)
Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION