라틴어 문장 검색

Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
그러나 그대는 어떠한 경우에도 정신을 차리고 고난을 견디어 내며, 복음 선포자의 일을 하고 그대의 직무를 완수하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장5)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
만물의 종말이 가까웠습니다. 그러므로 마음을 가다듬고 정신을 차려 기도하십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 4장7)
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
정신을 차리고 깨어 있도록 하십시오. 여러분의 적대자 악마가 으르렁거리는 사자처럼 누구를 삼킬까 하고 찾아 돌아다닙니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 5장8)
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
그러므로 네가 가르침을 어떻게 받아들이고 어떻게 들었는지 되새겨, 그것을 지키고 또 회개하여라. 네가 깨어나지 않으면 내가 도둑처럼 가겠다. 너는 내가 어느 때에 너에게 갈지 결코 알지 못할 것이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 3장3)
Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
“보라, 내가 도둑처럼 간다. 깨어 있으면서 제 옷을 갖추어 놓아, 알몸으로 돌아다니며 부끄러운 곳을 보일 필요가 없는 사람은 행복하다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 16장15)
Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus.
전에 내가 뽑고 허물고 부수고 없애며 재앙을 내리려고 그들을 지켜보았듯이, 이제는 세우고 심으려고 그들을 지켜보겠다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장28)
sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, quorum materiam dat locus ipse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 109)
Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:20)
Similiter et dormiendo ipsam reficere debemus, at vigilare cum oportet in ejus obsequio valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:37)
Similiter et dormiendo ipsum reficere debemus, ut vigilare cum oportet in ejus obsequio valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:19)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:3)
Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:2)
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, Quam primo Zephirus complanat flamine leni, Si maris excuciat borealis turbo soporem, Vel maris instantes cogat uigilare procellas, Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:2)
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat Insompnes animi motus uigilemque Mineruam Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION