라틴어 문장 검색

Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:23)
in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:17)
nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:19)
An distant quia dissidentque mores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 7:1)
quod Nilus et Atlas dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce quodque Paraetonio secedit litore Tingi, hoc sibi transcripsit proprium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:101)
in fratres medio discordia Mauro nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:150)
nunc medium quoniam votis maioribus aequor invidet et Libycae dissidet ora plagae, saltem absens, regina, fave reditusque secundos adnue sidereo laeta supercilio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam21)
Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:2)
Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:3)
Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:1)
Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:4)
depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장3)
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)
nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장3)
et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION