라틴어 문장 검색

Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:11)
Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:3)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장5)
obsequium inde in principem et aemulandi amor validior quam poena ex legibus et metus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장10)
nam alius occursum eius vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano fautores aderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장2)
quippe sapientissimos veterum quique sectam eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장2)
aemulataque est coniunx Paxaea.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장2)
huic Pallas, illi Callistus fautores aderant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장5)
et utraque impudica, infamis, violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua ex fortuna prospera acceperant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장8)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)
nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et a praetore in vincla ductos tribunus omitti iussisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장2)
adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION