라틴어 문장 검색

Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Aemuletur eam, de qua dicitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:4)
Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:3)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX4)
multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3926)
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:6)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:2)
At etiam aemulari utile est, obtrectare, misereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:1)
Luce verò & claritate capitis superabit caput Cometae anni 1680, stellasque primae vel secundae magnitudinis aemulabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:7)
Nam quanto obscurius redditur corpus per hunc fumum, tanto propius ad Solem accedat necesse est, ut copia lucis à se reflexa Planetas aemuletur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:2)
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Laetaris enim quod honoribus eius insistam, quem aemulari in studiis cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION