라틴어 문장 검색

E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:3)
Tunc intellegitur quare extra hoc corpus, hanc Ecclesiae in Christo unitatem, hanc Ecclesiam quae – ad Romani Guardini verba – « est historica latrix obtutus Christi, omnia complectentis, in mundum », fides suam mensuram amittat, suam aequabilitatem, necessarium spatium ad se sustentandum iam non reperiat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:9)
Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:3)
At mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero rebus nummariis ac immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:8)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION