라틴어 문장 검색

ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno absolvit, Vetus Mosellam atque facta inter utrumque fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subvectae per eam fossam, mox fluvio Mosella in Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora fierent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장3)
in septentrionem ingenti flexu recedit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 1:2)
Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장1)
A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 21:2)
et illos, qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum conversa prospectat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 22:2)
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 24:1)
Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 8:2)
Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 4:1)
Habitant, quae septentrioni propiora sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 5:2)
a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 9:4)
Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit auris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 461)
et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:3)
Lis de terris occasum inter et septentrionem positis, quae in Virginia primum agitari coepta, summo studio a Britannia magna suscepta fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.50)
Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:6)
"ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi tantas brevi provincias percucurrerunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION