라틴어 문장 검색

neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:2)
expurgata jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:4)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:4)
At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:7)
Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:3)
Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coacervationem materiae, ut opus habeat spiritus vini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio vicies et semel majore quam implet aurum, non erraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:12)
At de illo nobis constat, rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (videlicet quod absque eo non possent eadem corpora complecti et implere majora et minora spatia), falsam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:4)
quod in comparatione aequari potest cum calore fortasse solis meridiano in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reverberationes montium et parietum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:6)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
si invidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parva, aut si invidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc invidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 16:4)
Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse quantum creatura illa, absque fiducia melioris naturae quam propriae, aequare nullo modo possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:42)
Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua aequavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:46)
sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sane observationem et pergravem censuram complecti videtur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION