라틴어 문장 검색

Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus, age inquit nunc et puerum dividamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:18)
Manubiae dicuntur ornamenta regum.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*2)
Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*3)
Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo vindicabant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 3:3)
illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 165:1)
Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장21)
Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장47)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
Ecce iterum Amantius, nugigerulus noster, Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen . . . aut 1 cataplus arriserit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
quaeris nunc, quid de manubiis meis iudicem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:1)
Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot de deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 15:1)
itaque Pometinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 563:2)
tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 216:1)
reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 672:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION