라틴어 문장 검색

et 'aeratam' pro 'ferream', ut micat aereus ensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6554)
non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:3)
non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:2)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 811)
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, Aerati postes, ferrea turris erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 823)
Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 941)
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, navalique gener cinctus honore caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 79:2)
ille memor magni generis, virtute quod auget, protinus innumero milite cinctus adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 810)
tu neque ver sentis cinctum florente corona, tu neque messorum corpora nuda vides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 14)
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare, et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 92)
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권226)
accipit aerata iuvenem Collatia porta condere iam voltus sole parante suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권495)
nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권249)
"vidimus ornatos aerata per atria picta veste triumphales occubuisse senes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권230)

SEARCH

MENU NAVIGATION