라틴어 문장 검색

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:5)
scandit aeratas vitiosa navis Cura nec turmas equitum relinquit ocior cervis et agente nimbos ocior Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 166)
sed Timor et Minae scandunt eodem, quo dominus, neque decedit aerata triremi et post equitem sedet atra Cura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 112)
non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:3)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
sua quisque mittit tela et infesti fretum emoliuntur, turbo convolvit mare:
(세네카, 아가멤논 10:25)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:1)
Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lascivientium mittam.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:2)
convolve mundum, bella ventorum undique
(세네카, Thyestes 1102:1)
nec minus aerato Danae circumdata muro non potuit magno casta negare Iovi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3235)
certa feram certis auctoribus, aut ego uates nescius aerata signa mouere pila.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 15)
qua laxant rami nemus adversaque sub umbra flammeus aeratis lunae tremor errat in armis, obstipuit visis, ibat tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권213)

SEARCH

MENU NAVIGATION