라틴어 문장 검색

Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:2)
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, Aerati postes, ferrea turris erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 823)
credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권173)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권255)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)
accipit aerata iuvenem Collatia porta condere iam voltus sole parante suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권495)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)
"vidimus ornatos aerata per atria picta veste triumphales occubuisse senes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권230)
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:7)
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, "en" ait, "en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:1)
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:15)
Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus imposuit, classis retinacula solvi iussit et aeratas impelli remige puppes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION