라틴어 문장 검색

Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:2)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
Haec est autem huius aestimationis ratio, quod tunc sol super ipsum nostrae habitationis verticem fulget.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:1)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
iusiurandum vero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione conpensaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:6)
Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:2)
et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:4)
Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:1)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
possumus autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 962)
si autem sertos dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanus accipiunt sertas nardo florente coronas (10.164). et hoc in multis nominibus observandum est, ut genus ex adiectione formetur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4175)
avget adiectione scilicet numinis sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2092)
sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63618)
potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3263)

SEARCH

MENU NAVIGATION