라틴어 문장 검색

Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:1)
Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:1)
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:1)
Quae utraque reprehensio ambiguam magis habet aestimationem quam veram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:4)
Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:3)
Iugeri partes non omnes posuimus,sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:3)
trepidabantque gentes de aestimatione singulorum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장2)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 7:1)
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 6:1)
Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 32:1)
Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 23:1)
"Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION