라틴어 문장 검색

Regina nemorum, sola quae montes colis et una solis montibus coleris dea, converte tristes ominum in melius minas, o magna silvas inter et lucos dea claramque caeli sidus et noctis decus, cuius relucet mundus alterna vice, Hecate triformis, en ades coeptis favens.
(세네카, 파이드라 5:25)
hinc flammam vomunt oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
(세네카, 파이드라 15:19)
ergo sicut erat liquidam transvecta per aethram nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
[Inter Cyaneas, Ephyraea cacumina, cautes qua super Idalium levat Orithyion in aethram exesi sale montis apex, ubi forte vagantem dum fugit et fixit trepidus Symplegada Tiphys, atque recurrentem ructatum ad rauca Maleam,] exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu sic tamquam toto coeat de lumine caeli, artatur collecta dies tremulasque per undas insequitur secreta vadi, transmittitur alto perfusus splendore latex, mirumque relatu, lympha bibit solem tenuique inserta fluento perforat arenti radio lux sicca liquorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 1)
"quod nisi me longis placasset Iuno querelis, falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam59)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
illum et cognatae stagna indignantia Lernae, floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae, et Nemees reptatus ager, lucosque per omnis silvicolae fracta gemuistis harundine, Fauni, ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, ni minor ira deo gravioraque tela mereri servatus Capaneus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권216)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
aethra siderea polus per aethram sideream, hoc est per splendorem aetheris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5852)
de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5855)

SEARCH

MENU NAVIGATION