라틴어 문장 검색

an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)
ita mihi et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:14)
Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:49)
ibi linguam Attidem primis pueritiae stipendiis merui.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:6)
"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
"Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem me tuis."
(아풀레이우스, 변신, 5권234)
"nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:23)
precor ergo, domine, flos praesentis aevi,
(ARCHIPOETA, V65)
Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia cotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:5)
Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:4)
' 'Longaevo' " inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 9:2)
Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 10:1)
Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 11:2)
praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:5)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION