라틴어 문장 검색

Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장11)
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:1)
huc libri adfatim in promptu (videre te crederes aut grammaticales pluteos aut Athenaei cuneos aut armaria exstructa bybliopolarum):
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:3)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.2)
Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 502:1)
ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, habetis igitur inquit adfatim lignorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 347:1)
iam pecuniae adfatim est frumentique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 62:2)
et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post captam fecerat tanto opificum numero incluso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 272:1)
et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque adfatim praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 715:1)
nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secure portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 188:2)
nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitimis urbibus imperati morabantur Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 301:2)
his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 444:1)
minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 244:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION