라틴어 문장 검색

peccata tua helimosinis redime,et iniquitates tuas miserationibus pauperum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:13)
Et sompno fugato corpus excedendum est, et ita afficiendum, ut obedireconsilio rationeque possit in exercendis negotiis et in labore tollerando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:19)
Nam aliquasimplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignationedeprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæcausæ conveniant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:10)
Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quægignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:6)
Ut quid talibus me afficitis verberibus?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:31)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima circa dulcedinem nutrimenti corporis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:3)
Nam et ille qui videt, videndo plerumque, et audiens audiendo afficitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:15)
crimina quoque nostra bonis operibus, fideique pretio, et miseratione redimamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:15)
Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:11)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 17:1)
Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION