라틴어 문장 검색

claudebat pontem imposita turris et in extremam navem educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장5)
Ceterum Italia gravius atque atrocius quam bello adflictabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장1)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장8)
erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus diu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:3)
"nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:35)
quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 7:2)
Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 35:1)
Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 5:1)
Vident namque vos pennati et inmaculati in via, quasi stantes in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte vos liberet captivatos et in compedibus astrictos et manicis, propulsantes. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:7)
Imperia, mandata, et rescripta ab Anglia accepta sunt a praefecto consilioque publico Virginiae, uti injurias hasce vi et armis propulsarent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.21)
nosque ad extremam armis propulsandi a cervicibus nostris gladios districtos necessitatem compulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.46)
Pennsylvania et Caesarea Nova eum enixe et magnopere flagitabant, ut hostium incursiones a domibus suis propulsaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.35)
Nec pecunia quidem, ad amicitias emendas, nec vis ulla ad pericula propulsanda, civitatibus novis aderat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.81)
quum, enim, Americanos arma cepisse, paratosque esse ad omnem impetum procul a litoribus Columbi propulsandum, a Gallis jam cognitum esset;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.53)

SEARCH

MENU NAVIGATION