라틴어 문장 검색

Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, Nescio quo miserae turbine mentis agor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b3)
E quibus una trahens haerentia viscere tela imposito fratri moribunda relanguit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:5)
nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
inexpectata plus adgravant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:3)
potuit enim si aluisset leuare quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:22)
hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:6)
Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 27:1)
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
(세네카, 행복론, Liber IV 61:1)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
quid domum infamem aggravas superasque matrem?
(세네카, 파이드라 2:31)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)
Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:10)
quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION