-
Hic miles magnificus leonem magnum et horribilem, viros et armenta saepius juxta montana devorantem, in regione Joppe die quadam equum pascentem invadere volentem, munitus clypeo aggressus est:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:3)
-
Qui omnem rem et angustias illorum explorantes, sexta eos feria bello aggredi statuerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:2)
-
Ubi mulieres nobilissimas et matronas egregias, tam Gallorum quam Longobardorum crudeliter aggressi, impie raptas et vinculatas tenuerunt, in barbaras nationes et ignotam linguam, supra mille transmittentes, ac si pecora muta depraedati essent, et perpetuo exsilio in terram [0616A] Corrozan quasi in carcere et conclavi eas constituentes;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:2)
-
Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:1)
-
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
-
Christiani quoque qui navigio appulsi sunt horribili pariter clamore cum rege Baldewino et gravi strepitu vociferantes, Babylonios vehementi pugna sunt aggressi, saevissimis ac mortiferis plagis eos affligentes, donec bello fatigati et ultra vim non sustinentes fugam versus Ascalonem [0631B] inierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:2)
-
- Baldewinus rex venationi aliquantulum vacans cum decem sociis Sarracenos sexaginta aggreditur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 41:2)
-
Comes vero in arido eam obsidens, creberrimis assultibus et machinarum ingeniis debellavit, quo usque capta et victa cum civibus suis in manu ipsius Reymundi tradita et subjugata est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:4)
-
- De quingentis Arabibus qui, Joppen bello aggressi, Othonem jugulaverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 59:2)
-
His vero inter manus regis tam incaute oblatis, rex fortiter tundens latera equi suique non minus tundentes, viros subito clamore ac impetu aggressi, per medios irruperunt, alios lancea perforantes, alios ab equis dejicientes, et non parce in caede illorum gladio saevientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:16)
-
a campestribus vero civitatis Ascalonis castrametati sunt ut hinc et hinc a terra et mari subito regionem invaderent, et sic ex improviso regem Baldewinum suosque facilius debellarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:2)
-
et nunc post avunculi obitum plurimo assultu eamdem urbem Triplam vel Tripolin debellabat de novo praesidio, quod dicitur Mons peregrinorum, quod et ipse Reymundus multo robore firmaverat:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:10)
-
Hi nobilissimum juvenem per montium juga ac declivia solum ac inermem vagari considerantes, subitis clamoribus et armis sunt aggressi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:9)
-
et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:2)
-
quam undique aggressi, nimia impugnatione exspoliaverunt;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:3)