라틴어 문장 검색

Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)
quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
Et non imbriferam contorto pulvere nubem In flexum violentus agit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:27)
Percurrit agili corpus arte tractatrix Manumque doctam spargit omnibus membris;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII5)
numquam enim bene in 'i' exeunt nisi quae communis sunt generis, ut 'docilis' 'agilis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4672)
sane 'hic cucumis' 'huius cucumis' declinatur, sicut 'agilis', secundum idoneos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1224)
exin contortis Aries cum cornibus haeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:7)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 57:3)
Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 57:2)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION