라틴어 문장 검색

Ita videre est in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in pueritia aut adolescentia quam postea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:20)
Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:4)
In quo genere tormenta ignea, arietationes omnes et antiquas machinas item superant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:9)
Tertio, usus eorum commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit, quae omnibus tempestatibus idonea, vectura levia et mobilia sunt, et his similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:10)
Agiles nocti diuidis horas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 17:1)
Quique agili motu calet aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 7:1)
fuga nimium veloci fugientes agiles;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM258)
procul igneus horror thoracum, gladiosque tegat vagina minaces stent bellatrices aquilae saevique dracones.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:126)
quae digna formae laus erit igneae?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
oculis rubet igneus ardor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice5)
igneus ora cingit honos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix5)
oblatum sacris natalibus aurum vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae41)
sed gravibus curis animum sortita senilem ignea longaevo frenatur corde iuventus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:73)
iam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas spondebatque ducem celsi nitor igneus oris membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt semideis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:28)
at Stilicho non divitias aurique relictum pondus, sed geminos axes tantumque reservat depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION