라틴어 문장 검색

nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:14)
Non illas pluma levavit, sustinuere tamen se perlucentibus alis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:12)
salientia viscera posses et perlucentes numerare in pectore fibras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:7)
nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 110)
quae circumvolitas agilis thyma?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 313)
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem navumque remissi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1838)
quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 403:2)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 280:2)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:4)
obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:3)
perlucet, si diligenter inspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:7)
Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:4)
Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION