라틴어 문장 검색

lassabant agiles aspera bella viros, plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권328)
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
ecce per aequora fluctivagos texta greges sinuosa trahunt;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum11)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:13)
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentis aequore tingui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:9)
nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 110)
quae circumvolitas agilis thyma?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 313)
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem navumque remissi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1838)
quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 403:2)
) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:4)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:4)
obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION