라틴어 문장 검색

Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:4)
exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et niveae pendens cervice iuvencae "me miserum!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:2)
Officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:10)
anne quod agnae est, siqua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:32)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
verus et ferus et captus nullius amore iuvencae, qui te progenuit, taurus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:17)
Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
Sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:4)
nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 143)
haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1014)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
sic tibi de pleno lupus excludatur ovili, agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.62)
Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:7)
Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:7)
pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION