라틴어 문장 검색

videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:16)
si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus vitio culpave minorem, si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.6)
Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:1)
saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit ;
(세네카, 행복론, Liber II 124:1)
" Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.
(세네카, 행복론, Liber V 142:7)
quod ipsum et in aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.5)
Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.10)
ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION